Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque[*]integrumhisque G1V1 (
Figure here!
supra gr scr. G2 er V3) integerumhisque KR integrisque Non.
sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem,[*]praestans...16 velocitatem Non 444, 9 da divitias, honores, imperia, opes, gloriam—si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti[*]hebe
Figure here!
ti G1
ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere? qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil[*]nil H poterit; quo[*]quo ex quod Vrec St. fr. 3, 37cf. fin. 3,27 detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod[*]prius quod om Hς bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero
p.425
adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quae nobis bona[*]bona add. G1 mg. dicenda sint;[*]sunt GH omitto divitias—quas cum[*]cum om. H quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est bonum, id non quivis habere potest—, omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque[*]impr. KRH consensu excitatam:[*]excitatem R1K1 (exit.) haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae[*]ea quae aeque X Anticlea[*]Anticleaapud Homerum Euryclea pedes abluit, in vasculo s. V exeuntis prope Clusium reperto (Monum. dell' Inst. IX tab. 42) Antiphata. laudat[*]laudat ς (ex Y?) om. X Ulixi pedes abluens:[*]et ea...13 abluens om. H
Lenitudo orationis, mollitudo corporis.
Pacuv. Niptra 247
ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate[*]lenitudo...15 gravitate Non.132,5(sibi bona ducens) quam in volgi[*]vulgi HRrec opinione stultorumque turba quod dicatur aut gravius aut grandius?