Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Socrates, in pompa cum magna vis auri
argentique ferretur,[*]ferretur in mg.add.G2 ut v.
"quam multa non desidero!"
inquit. Xenocrates,[*]sqq. cf. Val. Max. 4,3 ext. 3 cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit legatos[*]legata K
p.446
ad cenam in Academiam; is apposuit tantum,
quod satis esset,[*]esset est et K1
nullo apparatu. cum postridie rogarent eum, cui numerari iuberet,[*]luberet G
"quid? vos hesterna"
inquit
"cenula non intellexistis[*]intellexisti KR1
me pecunia non egere?"
quos[*]quos ςR2V3 quod X cum tristioris vidisset, triginta minas accepit, ne
aspernari regis liberalitatem videretur.
at vero Diogenes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid[*]quid ex quis V3
opus esset,
"nunc quidem paululum"
inquit
"a sole."
offecerat videlicet apricanti. et hic quidem disputare[*]disputari KR1
solebat, quanto regem Persarum vita
fortunaque[*]fortuneque V1
superaret; sibi nihil deesse, illi nihil satis
umquam fore; se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi
nullo modo posse.
Vides,[*]fr. 456 credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen:[*]tamen, asserens p. H