Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Atque[*]Epic. fr. 459 his similia
ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. etenim quis hoc non videt, desideriis
omnia ista condiri?[*]etenim ... 27 condiri H Darius in fuga cum aquam turbidam
p.448
et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius. numquam videlicet sitiens[*]sitiens ex sentiens R1
biberat. nec esuriens Ptolomaeus[*]ptolomeus GRV (pth.) ptolomFigure here!
s
K ederat; cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis[*]secutis Non. K1 (corr. ipse) cibarius
in[*]in cibariis K1 cibariis GRV cibarius ς
Non.
casa panis datus esset, nihil visum est[*]est om. Non.
illo pane
iucundius.[*]cui cum[*]cum om. KR1
peregrinanti ... 6 iucundius Non. 93,12
Socraten ferunt, cum usque ad vesperum[*]vesperum epyrum Non.
contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare
id faceret,[*]Socraten ... 7 cur id facere Non. 264, 17
respondisse se,[*]se add. G1
quo melius cenaret, obsonare[*]obsanare GR1V1
ambulando famem.
quid? victum Lacedaemoniorum in
philitiis[*]philiciis K philitus V nonne videmus? ubi cum tyrannus cenavisset
Dionysius,[*]dionisius X (dyon. R) negavit se iure illo nigro, quod cenae caput
erat,[*]caput erat capuerat X (corr. V3) delectatum. tum is qui illa coxerat:[*]delectatum ... coxerat add. Vrec
mg.
"minime mirum; condimenta enim defuerunt."
"quae tandem?"
inquit ille.
"labor in venatu, sudor,[*]sodor GR1V cursus ad Eurotam,[*]ad eurotam Bentl. ab eurota
fames, sitis. his enim rebus Lacedaemoniorum epulae[*]aepulae X (ut singuli codd. saepe)
condiuntur."
atque hoc non ex hominum more solum,
sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid
obiectum est, quod modo[*]quod modo R2V2 quomodo a natura non sit alienum,
eo contentae non quaerunt amplius.