de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Quod cum saepe alias tum maxime animadverti cum apud C. Cottam familiarem meum accurate sane et diligenter de dis inmortalibus disputatumst. nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant. aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis, ut cum excellentibus in eo genere Graecis compararetur.
Tum ut me Cotta vidit "Peroportune" inquit "venis; oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est alienum te interesse."
"Atqui mihi quoque videor" inquam "venisse, ut dicis, oportune. tres enim trium disciplinarum principes convenistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae, earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus."
Tum Cotta "Si" inquit "liber Antiochi nostri, qui ab eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera loquitur, nihil est quod Pisonem familiarem tuum desideres; Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere videntur verbis discrepare; quo de libro Balbe velim scire quid sentias."
"Egone" inquit ille, "miror Antiochum hominem in primis acutum non vidisse interesse plurimum inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent. haec enim est non verborum parva sed rerum permagna dissensio. verum hoc alias; nunc quod coepimus, si videtur" .