de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Idem facit in natura deorum: dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem. Mirabile videtur quod non rideat haruspex cum haruspicem viderit; hoc mirabilius quam ut vos inter vos risum
p.28
tenere possitis? "non est corpus sed quasi corpus" : hoc intellegerem quale esset, si in cereis fingeretur aut fictilibus figuris; in deo quid sit quasi corpus aut quid sit quasi sanguis intellegere non possum. ne tu quidem Vellei, sed non vis fateri.
Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum. quod et non praedicanti tamen facile equidem crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse; nihil enim olet ex Academia, nihil ne ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis. Xenocraten audire potuit (quem virum, dii inmortales), et sunt qui putent audisse; ipse non vult: credo, plus nemini. Pamphilum quendam Platonis auditorem ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles agripeta venerat, sed cum agellus eum non satis aleret ut opinor, ludi magister fuit);