de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:
huic non una modo caput ornans stella relucet,
verum tempora sunt duplici fulgore notata
e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant
atque uno mentum radianti sidere lucet;
opstipum caput, at tereti cervice reflexum
optutum in cauda maioris figere dicas.
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus,
hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,
ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una.
p.92
Id autem caput attingens
defessa velut maerentis imago
vertitur,
quam quidem Graeci
Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
hic illa eximio posita est fulgore Corona.
Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens,
quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.