de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens,
postquam pater
adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat,
p.147
puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit
perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia
ut, dum nati dissipatos artus captaret parens,
ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi,
sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit.
Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:
maior mihi moles, maius miscendumst malum,
qui illius acerbum cor contundam et conprimam.
Nec tamen ille ipse est praetereundus,
qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum,
de quo recte et verissume loquitur Atreus:
quod re in summa summum esse arbitror
periclum, matres coinquinari regias,
contaminari stirpem, admisceri genus.
at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater
prodigium misit, regni stabilimen mei,
agnum inter pecudes aurea clarum coma
quondam Thyestem clepere ausum esse e regia,
a qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.
videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione?