de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Tum Cotta "Primum quidque videamus" inquit "et si id est primum, quod inter omnis nisi admodum impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces."
"Quid est" inquit Balbus, "si tibi persuasum est, cur a me velis discere?"
Tum Cotta "Quia sic adgredior" inquit "ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim; rudem me et integrum discipulum accipe et ea quae requiro doce."
"Dic igitur" inquit "quid requiras" .
"Egone, primum illud, cur, quom perspicuum in istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse, de eo ipso tam multa dixeris."
"Quia te quoque" inquit "animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut
p.121
potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim."
Tum Cotta "Quam simile istud sit" inquit “tu videris.