de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas; isque cum secundissumo vento cursum teneret, ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmortalibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseverabat. qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret. idemque Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset.
iam mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum", uti se eorum bonitate velle dicebat. idem Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat
p.155
eaque se accipere non auferre dicebat; esse enim stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere. eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in †tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.