de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
portenta enim ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum
p.158
culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam. Critolaus inquam evertit Corinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus.
At subvenire certe potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi moveri mutarique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis subito fingi convertique possit, eius autem universae fictricem et moderatricem divinam esse providentiam; haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quicquid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare.