de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Tum Cotta: 'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.'
"Quippe" inquit Velleius "qui etiam somnia putet ad nos mitti ab Iove, quae ipsa tamen tam levia non sunt quam est Stoicorum de natura deorum oratio."
Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio Cottae disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem videretur esse propensior.