De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
1
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior. quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. sed de hoc alias, nunc redeo ad augurem.
cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere multis[*]tum fere multis MSS.; tum forte Müller; Nauck om. multis erat in ore. memi-
p.110
nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
itaque tum Scaevola, cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentis, ne "inquam" et "inquit" saepius interponeretur atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.
cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est; itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu tuo. sed ut in Catone maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset; sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli
p.112
persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis: itaque ipse mea legens sic afficior interdum, ut Catonem, non me, loqui existimem.
sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens, sic enim est habitus, et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse[*]te ipse PDE Lahmr., Nauck; te ipsum GBS V Hlalm. cognosces