De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
20
ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo factum queant dicere. odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera[*]opera Reid; opere MSS. levandi sunt.
tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque
p.182
adiuves, sustinere. non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.
omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi[*]aestimandi Mommsen's conjec. for est or est. et Mss. ; aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere
p.184
potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.