De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Ego vero, inquam, philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire, de divinatione quid sentias.
Nihil, inquit, equidem novi, nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu conprobatam sequor. Duo sunt enim divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae.
Quae est autem gens aut quae civitas, quae non aut extispicum aut monstra aut fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere artis sunt) aut somniorum aut vaticinationum (haec enim duo naturalia putantur) praedictione moveatur? Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam causas quaeri oportere. Est enim vis et natura quaedam,
p.149
quae tum observatis longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura praenuntiat.
7
Quare omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius requirens, Iuppiterne cornicem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset. Observata sunt haec tempore inmenso et in significatione eventis animadversa et notata. Nihil est autem, quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque adsequi possit.
Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus:
Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros
Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit,
Saxaque cana salis niveo spumata liquore
Tristificas certant Neptuno reddere voces,
Aut densus stridor cum celso e vertice montis
Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
8
Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? etsi video Boe+thum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove fierent.
Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti
Nuntiat horribilis clamans instare procellas
Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
p.150
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
Et matutinis acredula vocibus instat,
Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,
Cum primum gelidos rores aurora remittit.
Fuscaque non numquam cursans per litora cornix
Demersit caput et fluctum cervice recepit.
9
Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen, cur ita fiat, videmus.
Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
Cum clamore paratis inanis fundere voces
Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
Mollipedesque boves spectantes lumina caeli
Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum.
Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego.
Iam vero semper viridis semperque gravata
Lentiscus triplici solita grandescere fetu
Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet;