De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Nec vero non omni supplicio digni P. Claudius L. Iunius consules, qui contra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit. Flaminius non paruit auspiciis, itaque periit cum exercitu. At anno post Paulus paruit; num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu? Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, quibus utimur, sive tripudio sive de caelo, simulacra sunt auspiciorum, auspicia nullo modo.
34
Q. Fabi, te mihi in auspicio esse volo; respondet: audivi. Hic apud maiores nostros adhibebatur peritus, nunc quilubet. Peritum autem esse necesse est eum, qui, silentium quid sit, intellegat; id enim silentium dicimus in auspiciis, quod omni vitio caret.
Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem, qui in auspicium adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: dicito, si silentium esse videbitur, nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse videri. Tum ille: dicito, si pascentur.—Pascuntur.— Quae aves? aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne, quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire (terripavium primo, post terripudium dictum est;
p.222
hoc quidem iam tripudium dicitur)—cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
35
Ergo hoc auspicium divini quicquam habere potest, quod tam sit coactum et expressum? Quo antiquissumos augures non esse usos argumento est, quod decretum collegii vetus habemus omnem avem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium (si modo esset ei liberum) se ostendisse; tum avis illa videri posset interpres et satelles Iovis; nunc vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas?
Iam de caelo servare non ipsos censes solitos, qui auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat. Fulmen sinistrum auspicium optumum habemus ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis essent interpretes. At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu se abdicaverunt. Quis negat augurum disciplinam esse? divinationem nego. At haruspices divini; quos cum Ti. Gracchus propter mortem repentinam eius, qui in praerogativa referenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt.
Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus; id autem sine divinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse casu, qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum, etsi divinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei publicae causa conservatum ac retentum.
p.223
36