De Officiis, Cicero, Marcus Tullius, creator; Miller, Walter, 1864-1949, editor
At stulte, qui non modo non censuerit captivos remittendos, verum etiam dissuaserit.
Quo modo stulte? etiamne, si rei publicae conducebat? potest autem, quod inutile rei publicae sit, id cuiquam civi utile esse?
28
Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus. Nam quis est, qui utilia fugiat? aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur? Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? num iratum timemus lovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Iuppiter plus
p.380
nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus Nulla igitur vis fuit religionis, quae tantam utilitatem perverteret.
An ne turpiter faceret? Primum minima de malis. Num igitur tantum mali turpitude ista habebat, quantum ille cruciatus? Deinde illud etiam apud Accium:
Fregistín fidem?
Néque dedi neque do ínfideli cuíquam
quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.
Addunt etiam, quem ad modum nos dicamus videri quaedam utilia, quae non sint, sic se dicere videri quaedam honesta, quae non sint. "ut hoc ipsum videtur honestum, conservandi iris iurandi causa ad cruciatum revertisse; sed fit non honestum, quia, quod per vim hostium esset actum, ratum esse non debuit."
Addunt etiam, quicquid valde utile sit, id fieri honestum, etiamsi antea non videretur.
Haec fere contra Regulum. Sed prima quaeque videamus.
29
"Non fuit Iuppiter metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec nocere."
p.382
Haec quidem ratio non magis contra Reguli quam contra omne ius iurandum valet. Sed in iure iurando non qui metus, sed quae vis sit, debet intellegi; est enim ius iurandum affirmatio religiosa; quod autem affirmate quasi deo teste promiseris, id tenendum est. Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet. Nam praeclare Ennius:
Ó Fides alma ápta pinnis ét ius iurandúm Iovis!
Qui ius igitur iurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio "vicinam Iovis optimi maximi," ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse voluerunt.
At enim ne iratus quidem Iuppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus.
Certe, si nihil malum esset nisi dolere. Id autem non modo non summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant. Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite, quaeso, vituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium?
Nam quod aiunt: "minima de malis," id est ut
p.384
turpiter potius quam calamitose, an est ullum maius malum turpitudine? quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri!