Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae circ. v Id. Mai. a. 711 (43).
CICERO PLANCO.
ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum. id ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de
scripto dicta sententia est ; quam senatus frequens secutus
est summo studio magnoque consensu.
ego quamquam
ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur. tu contexes extrema cum primis. qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit ; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit πτολιπόρθιον.