Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Gallia Narbonensis cis Isaram circ. iii id. Mai. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
his litteris scriptis quae postea accidissent scire te ad rem p. putavi pertinere. sedulitas mea, ut spero, et mihi
et rei p. tulit fructum. namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei p. succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis
res abuteretur. profeci.
itaque per Laterensem
internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia
sua non potuisset, bello persecuturum, me ut venirem copiasque coniungerem rogavit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne
mediocrem quidem equitatum habebat ; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus decem qui optimi fuerant ad me transierunt. quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum ; in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi.
adventus meus quid profecturus esset
vidi, vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem; quae corrupta est et ab re p. alienata, et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem. itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die
facto exercitum a. d. iiii Idus Mai. traduxi. Cum vero
mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. iii Idus Mai. ; ipse maximis itineribus cum iiii legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar.
si nos mediocris
modo fortuna rei p. adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus. quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei ; cui scio nec consilium nec animum defuturum. ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui sequatur Italiamque a vastatione defendat. fac valeas meque mutuo diligas.