Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.27
quod mihi pro summa erga te benevolentia magnae curae est, ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse, cum esses ab eo ordine ornatus summis
honoribus. pacis inter civis conciliandae te cupidum esse laetor. eam si a servitute seiungis, consules et rei p. et dignitati tuae ; sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo
scito omnis sanos, ut mortem servituti anteponant.
itaque
sapientius meo quidem iudicio facies, si te in istam pacificationem non interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. sed haec audies ex aliis aut certior fies litteris ; tu pro tua prudentia quid optimum factu sit videbis.