Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae cire. prid. Id. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO.
Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut
eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ;
cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit.
qua re etsi minus veram causam habebis, tamen
vel probabilem aliquam poteris inducere. nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa
virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere. quod ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.