Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.28
adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse ; sed metuisti, ut ais, ne nimis liber
in ulciscendo viderere. metuisti igitur ne gravis civis, ne
nimis fortis, ne nimis te dignus viderere.
quod societatem
rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas
gratum est ; quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit. gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine
gratias agendas non putas ; nec enim id inter nos facere debemus. senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. itaque nec de HS X_X_ nec de HS D_C_C_ quicquam agi
nunc per senatum potest. tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. in re p. quid agatur credo a te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum ; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum
hostem prae me fero. res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.