Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae, ut videtur, m. Apr. aut paulo post a. 702 (52).
CICERO MEMMIO S.
C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes. nam propter opera
instituta multa multorum subitum est ei remigrare K. Quintilibus. impedior verecundia ne te pluribus verbis rogem ; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.