Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
L. Manlius est Sosis. is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque
Neapoli ; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. eius frater Catinae nuper mortuus est. nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis ; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in
Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.
peto igitur abs te ut
eum, sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.