Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.31
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus
honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes. id mihi sic erit
gratum, ut gratius esse nihil possit.
sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex
C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.