Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.34
Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo ; est enim nobilissima familia. quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam
commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.