Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et
praeter hospitium valde etiam familiaris ; quem Caesar meo beneficio in Novocomensis rettulit; nomen autem
Aviani secutus est, quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio, meo, quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. quae ego omnia conlegi, ut intellegeres non
vulgarem esse commendationem hanc meam.
peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui fuisse. erit id mihi maiorem in modum gratum.