Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. fere eod. temp. quo ep. liii.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
T. Pinnio familiarissime me usum esse scire te arbitror ; quod quidem ille testamento declaravit, qui me cum tutorem tum etiam secundum heredem instituerit. eius filio mire studioso et erudito et modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei volunt solvere. . pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias sed etiam puer ipse sibi persuasit te omnia mea causa facturum
esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietuir, ut quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine.