Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae vel ex. a. 702 (52) vel in. a. 703 (51).
M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D.
etsi non dubito quin apud te mea commendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C. Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum me hercule etiam debeo. de quo et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea ; sed putat interesse sua me ad te quam
so saepissime scribere. qua re velim mihi ignoscas, si illius
voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae
tuae.
A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit. summa est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianius, quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum.