Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae mense intere. pr. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. n SVLPICIO IMfl
Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut
rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.
M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus
ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo. pergratum mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse ; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces. promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum.
praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra
amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam
elabores : Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit. is est in provincia tua. Eum et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed, cum se a me manu missum esse diceret, crediderunt. hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum
futurum sit. res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit. ego si hominem per te reciperaro, summo me a te beneficio adfectum arbitrabor.