Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ; de qua pluribus verbis nihil opus est. tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi ; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus ; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto. id tu ut tuo studio confirmes te vehementer rogo, litteras quo ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.