Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.19
S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te ; videor enim, cum praesente loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter
'spectra Catiana' ; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas.
Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum
ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum me hercule etiam omnium nostrorum ; spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori
probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire. difficile est enim persuadere hominibus τὸ καλὸν δι᾽ αὑτὸ αἱρετὸν? esse ; ἡδονὴν vero et ἀταραξίαν virtute, iustitia, τῷ καλῷ parari et verum et probabile est ; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii
et Amafinii, mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit :
οὐκ ἔστιν ἡδέως ἄνευ τοῦ καλῶς καὶ δικαίως ζῆν.
itaque et
Pansa, qui ἡδονὴν sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis
φιλήδονοι vocantur, sunt φιλόκαλοι et φιλοδίκαιοι omnisque
virtutes et colunt et retinent. itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos videret, non
quaesiit quid bonum esset sed omnia bona coemit. cuius ego mortem forti me hercules animo tuli. nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur ; nam habet damnatos quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit,
cum filium viderit.
nunc ut ad rem p. redeam, quid in Hispaniis geratur
rescribe. peream nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. scis Gnaeus quam sit fatuus ; scis quo modo crudelitatem virtutem putet ; scis quam se semper a nobis derisum putet ; vereor ne nos rustice gladio velit ἀντιμυκτηρίσαι. quid fiat, si me diligis, rescribe. Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas ! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. ne longior sim, vale ; me, ut facis, ama. si Caesar vicit, celeriter me exspecta.