Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum, relatum sit me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto. tu es enim is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum extulisti ; cuius ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia adsequi me arbitrarer ; te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res quas is consul in urbe gessisset ; tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p. bene gesta sed ut nemini re p. conservata.
Mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris. A me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim te id non facit?), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.
quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem. agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna. si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire videor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum. Testis est consulatus meus, in quo sicut in reliqua vita fateor ea me studiose secutum ex quibus vera gloria is nasci posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putavi expetendam. itaque et provinciam ornatam et spem non dubiam triumphi neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non appetivi ; idem post iniuriam acceptam, quam tu rei p. calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique R de me iudicia intercedere. itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim nunc mihi expetendum puto.
huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum videbitur sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint. equidem etiam illud mihi animum advertisse videor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam res gestas quam mores instituta atque vitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus. quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam. his ego subsidiis ea sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque novarum rerum exspectatione suspensos ad veteris imperi benevolentiam traducerem.
sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur. cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant ; cumque omnes uno is prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare.