Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
16.21
Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. quorum mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar ; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem.
gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. qua re, quod polliceris te bucinatorem fore existiluationis meae, firmo id constantique animo facias licet ; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis sed aures quoque a commemoratione abhorreant. cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum ; nam cum omnia mea causa velles mihi successa tum etiam tua ; socium enim te meorum commodorum semper esse volui.
quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum ; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. sum totos dies cum eo noctisque saepe numero partem ; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet. hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum.
nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere ; cuius cum frugi severaque est vita tum etiam iucundissima convictio non est enim seiunctus iocus a φιλολογίᾳ et cotidiana συζητήσει. huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem.
praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo. utor familiaribus et cotidianis convictoribus, quos secum Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. τὰ μὲν οὖν καθ᾽ ἡμᾶς τάδε.