Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non vult. da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere.
plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere. qua re, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam quoque te aeque ferre posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse.
quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. vale.