Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
AD A. TORQVATVM ET CETEROS
Scr. Romae ex. m. intercal. post. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime paeniteat nemoque sit quin ubivis quam
ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit. nam, etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt,
intueri cogunt nec avertere a miseriis cogitationem sinunt. qua re, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera. etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem,
quae requiris, suum statum tenent nec melius, si tu adesses, tenerent nec sunt ullo in proprio periculo; nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam
postulare aut communem recusare.
de te autem ipso,
Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in
consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem. nec enim is, qui in te adhuc iniustior quam tua dignitas postulabat fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati,
nec tamen is ipse, a quo salus petitur, habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae; cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio.
reliquum est ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae. cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum. si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. nec enim nos arbitror victoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei p. nostraeque dignitati videbamur sequi nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut explorata nobis
esset victoria. qua re, si id evenit, quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus. simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare posse videatur. sed, si est spes aliqua rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes.
atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare. quo
quidem tempore non ego causam nostram sed consilium improbabam. sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus
nostris de iure publico disceptari. neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere. Iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus. sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas.
haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius. quod facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re p. sis is futurus, qui esse debes, aut perdita non adflictiore
condicione quam ceteri. hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te profecto et benevolentia et sapientia
consolatur. cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.
sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam. ego habeo, cui
quam tibi debeam, neminem; quibus tantum debebam, quantum tu intellegis, eos huius mihi belli casus eripuit; qui sim autem hoc tempore intellego; sed, quia nemo est
tam adflictus quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.
Scr. in Attici Ficuleano ante xii K. Mai. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
peto a te ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paulum videor levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim. qua re velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnis res non minori mihi curae quam meas esse.
quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa quam homines aut volebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum quod moleste feras; necesse est enim aut armis urgeri rem p. sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire. si arma valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri debes nec eos, quos adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus, quem vir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat, cum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali praesertim civi et viro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo quod accidat universis.
quae vis insit in his paucis verbis (plura enim committenda epistulae non erant), si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis litteris intelleges te aliquid habere, quod
speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei p. statu timeas; omnia si interierint, cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa. sed haec hactenus. tu velim scribas ad me quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim.
Scr. Romae in. m. Ian. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior. neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. hoc item tempore brevior esse debeo.
Sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis
nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi. nam, etsi cotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quicquam
video, quod non idem te videre certo sciam. nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria.
idque cum optime perspexi, tum tale
video, nihil ut mali videatur futurum, si id vel ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur. ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit ne beato quidem. sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora parietes
ipsi loqui posse videantur.
ego tibi hoc confirmo, etsi
levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis †aut eorum, qui discesserint; alteri dimicant, alteri victorem timent. sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor; nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. sed rursus γλαῦκ᾽ εἰς Ἀθήνας, qui ad te haec. mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt. vale.
Scr. Romae ante med. m. Ian. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
Novi quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, cum est res eius modi
cuius exitus provideri possit. nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis videmur secus. equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam, †non quo, sed quod difficilis erat coniectura. nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum. alteros prope modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit metuendus iratus victor armatus.
hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando levare debeam, fateor me communium malorum
consolationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est, quaque ego cotidie magis utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam. A qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus eventusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus quod debuimus, moderate quod evenit feramus. sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent; illud cuivis facile est docere cur praecipue tu dolere nihil debeas.
eius enim, qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.
reliquum est ut te angat, quod absis a tuis tam diu. res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest
esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit. equidem nos, qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam
quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus. etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit.
quanto fuerim dolore meministi. in quo prima illa consolatio est, vidisse me
plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem; quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac mani prudentiae laude delector. deinde,
quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit. adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit. postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem impendere. sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, desino, praesertim cum id
impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit. sed haec satis multa, vel plura potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed
benevolentia longiores epistulas.
Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito quin magnae tibi levationi solitus sit esse cotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri. tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes. ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque
curabo. quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar. vale.
Scr. Romae ex. m. Dec. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. A. CAECINAE.
quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione,
quantum valeam quantumque possim.
Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt; quae quidem cotidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnae esse curae; quorum de
studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio.
Iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse
meum, quid sentiam, exponere. ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria.
†qua re ad eam spem, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum
propter dignitatem et virtutem tuam (haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), accedunt tua praecipua propter eximium ingenium summamque virtutem, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses,
nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur cotidie significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingeni
apud illum plurimum profuturam.
quapropter primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita educatus,
ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi. A me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me
officia postulant.
Scr. Romae circ. K. Oct. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. A. CAECINAE.
vereor ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet; sed tamen vereor ne litterarum a me officium requiras. quas tibi et iam pridem et saepe misissem, nisi cotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem.
nunc, ut spero, brevi gratulabimur; itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo. his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis, quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea. nam, cum me ex re p. expulissent ii qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant, audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare.
si te ratio quaedam mira Tuscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum monumentis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio tum magno etiam usu tractandae rei p. magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus;
cui quidem divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer ne ex eventis fingere viderer. sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea,
ne seiungeret. coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam. atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique.
quae praeterea providerim praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet. eundum in Hispaniam censui. quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. rationem haberi absentis non tam
pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. causa orta belli est. quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem?
Victa est
auctoritas mea non tam a Pompeio (nam is movebatur) quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant. susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui; sed valuit apud me
plus pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego 'prudens et sciens ad pestem ante oculos positam' sum profectus. quo in bello nihil adversi
accidit non praedicente me.
qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis
superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio. non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro
oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae ob
servem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris.
notantur autem mihi ad
divinandum signa duplici quadam via; quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. in Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro 'querelarum' tuarum. accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur. praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus;
in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit. 'cur haec igitur adhuc parum profecerunt?' quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit. 'quae est igitur' inquies 'spes ab irato?' eodem fonte se hausturum intelleget laudes suas, e quo sit leviter aspersus. postremo homo valde est acutus et multum providens; intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re p. cuivis summorum tuae aetatis vel
ingenio vel gratia vel fama populi R. parem non posse prohiberi re publica diutius. nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum.
dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura. nemo est tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos civis dicere aut homines improbos audeat. in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris. numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. at in eius persona multa fecit asperius. armorum ista et victoriae sunt facta, non Caesaris; at nos quem ad modum est complexus ! Cassium sibi legavit, Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae, Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit.
quo igitur haec
spectant? rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia notati non revertantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt.
habes augurium meum; quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum
sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum, sin
propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. disputarem etiam quanto solacio tibi conscientia
tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse deberent; commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus etiam externos multos claros viros nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et humanae condicionis recordatio;
exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium
viveremus; necesse est enim minore desiderio perdita re p. carere quam bona. sed hoc genere nihil opus est. incolumem te cito, ut spero, vel potius ut perspicio, videbimus.
interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium, officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime cotidie magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius
sicuti neminem. apud quem quicquid valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi. tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima sustentes.
Scr. in Sicilia med. m. Dec. 708 (46).
CAECINA CICERONI P. S.
quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo scribatur quam quo accipiatur), ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. qua quidem in re singulari sum fato. nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi.
nemo nostrum est, ut opinor, quin vota victoriae suae fecerit, nemo, quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quam primum Caesar superaretur, optarit. hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei qui aliquid scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus qui multa deos venerati sint contra eius salutem?
sed ut eodem revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide non revocans me ipse sed paene refugiens. genus autem hoc scripturae non modo liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere (tamen cavendum est ne in petulantiam incidas), impeditum se ipsum laudare, ne vitium adrogantiae subsequatur, solum vero liberum alterum laudare, de quo quicquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae adsignetur. ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. sed tamen ego quidem me sustinui;
multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem. quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum
vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco non poenae metu, sed illius iudici. totum
enim Caesarem non novi. quem putas animum esse, ubi secum loquitur? 'hoc probabit, hoc verbum suspiciosum
est. quid, si hoc muto? at vereor ne peius sit. age vero, laudo aliquem; non offendo? Cum porro reprendo aliquem, quid, si non vult? armati stilum persequitur; victi et nondum restituti quid faciet?'
auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris. Ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? in hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad
alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. sed tamen ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret aut ea condicione daret, si reciperes te
correcturum, hoc est si totum alium faceres.
de Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci.
te pro me quid horter? vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. nihil est, mi Cicero, quod
filium meum exspectes. adulescens est; omnia excogitare vel studio vel aetate vel metu non potest. totum negotium
tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes; a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum multum, apud eius
omnis plurimum potes.
unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut facias (quamquam id magnum et amplum est), sed totum tuum esse onus, perficies; nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono. sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo dat. nam quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te sed etiam sic imperant tibi familiares
quod ad librum attinet quem tibi filius dabit, peto a te ne exeat, aut ita corrigas ne mihi noceat.
Scr. Romae in. m. Dec. a. 708 (46).
CICERO CAECINAE.
Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus
K. Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. qui mihi consuessent aut libenter polliceri si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt; mihi hoc dederunt ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum.
quoniam quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat puto te scire oportere.
Actis his rebus litterae
a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare. haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi. ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum. propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta.
quam ob rem censeo magno opere commorandum.
T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo, cum venerint. erant enim omnes Mutinae. viri sunt optimi et tui
similium studiosi et mei necessarii. quae mihi venient in mentem quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam; si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. ego etsi coram de te cum Furfanio ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis
placuit te habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi. earum litterarum exemplum infra scriptum est.
Scr. Romae ica. in. Dee. a. 708 (46).
M. CICERO FVRFANIO PROCOS. S.
Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum usi sumus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi adferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum officiis amicitiae sed etiam studiis
communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem.
nihil attinet me plura scribere; quam
mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, vides. reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de bonorum fortuna et de rei p. calamitatibus sentires, nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intellego. hoc mihi gratius facere nihil potes.
vale.
Scr. Romae circ. m. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO TREBIANO S.
ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis. nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius quam est aequum et quam ego vellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est quam tibi semper fuerunt casus mei. itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et haec iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam, consilium, rem, fidem meam
sibi ad omnis res paratam putent.
si auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re p., de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps. sed quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor quae
supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea quae praeterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis. neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intellegere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis veteribus
officiis me diligenter observant et colunt. itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem cotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar.
singula persequi non est necesse ; universum studium meum et benevolentiam ad te defero. sed magni mea interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano. hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.
antea misissem ad te litteras si genus scribendi invenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri. consolatione non utebar, quod ex multis audiebam quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum
quamque te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum. quod quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor.
simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et
exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse quam vellem, et in rebus atque usu plus etiam quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore. nam et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest,
necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus. quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui
iuvandi et levandi locum.
itaque illud alterum, quod dixi, litterarum genus cotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut
etiam polliceri possim. id re quam verbis faciam libentius. tu velim existimes et pluris te amicos habere quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini. fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.
Scr. in Tusculano in. m. Iun. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. TREBIANO.
Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi †opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis); nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris.
quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque
animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives cum tuis, vives nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris ; quae ipsa tum esset iucundior,
si ulla res esset publica.
Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. haec praedicatio tua mihi valde grata est caque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum. quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. te cupio videre quam primum.
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 708 (46).
CICERO AMPIO S. P.
gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi
repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. egi tuam causam apertius quam mea tempora ferebant. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui cantate et meo perpetuo erga
te amore culto a te diligentissime. omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem
tuam pertinent; vidi, cognovi, interfui.
etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo discesserint,
me habeant proximum. hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumius plane ita faciunt ut me unice diligant. quod si mihi per me efficiendum fuisset, non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a me inservitum temporis causa. veteres mihi
necessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti; principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit. valent tamen apud Caesarem
non tam ambitiosae rogationes quam necessariae; quam
quia Cimber habebat, plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset.
diploma statim non est datum, quod mirifica
est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant 'tubam belli civilis,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te cura futurum. qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.
scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem nisi eam, quam ab ipsa re p., cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus. aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita
accidisset, victus sapiens esses.
deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis,
considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas. sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam effugisti; nunc vero tantum te para ad haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem tibi quoque eandem traderem. sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem. sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.
Scr. Romae in. m. Sext. a. 708 (46).
CICERO LIGARIO.
etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire
videbar oratione neque levare posse dolorem tuum. postea vero quam magnam spem habere coepi fore ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam.
primum igitur scribam, quod intellego et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum cotidie et dies et opinio hominum et ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis eius. quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una
cum fratribus tuis non destiti; quorum quidem et virtute et pietate et amor in te singularis et adsidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficit, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem.
sed, si tardius fit quam
volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum. sed hoc ipsum intellegimus eum cotidie remissius et placatius ferre. qua re mihi crede et memoriae manda me tibi
id adfirmasse, te in istis molestiis diutius non futurum.
quoniam quid sentirem exposui, quid velim tua causa
re potius declarabo quam oratione. si tantum possem quantum in ea re p., de qua ita sum meritus ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit quae tuam salutem in discrimen adduxit. sed tamen, quicquid imago veteris meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera, gratia, fides mea nullo loco deerit tuis is optimis fratribus.
tu fac habeas fortem animum quem
semper habuisti, primum ob eas causas quas scripsi, deinde quod ea de re p. semper voluisti atque sensisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas sed etiam, si omnia adversa essent, tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum, quaecumque acciderent, fortissimo et maximo animo ferre deberes.
Scr. Romae a. d. v K. intercal. priores a. 708 (46).
CICERO LIGARIO.
me scito omnem meum laborem omnem operam, curam, studium in tua salute consumere. nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa benevolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur offici erga te studique munus aut tempus praetermittere. sed quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere; quid autem sperem aut confidam et exploratum habeam de salute tua, id tibi a me declarari volo. nam si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus semperque magis adversos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum et, si hoc vitiumst; eo me non carere .
confiteor.
ego idem tamen cum a. d. v K. intercalaris priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad Caesarem atque
omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus quae causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et vultu, ex multis
praeterea signis, quae facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi ut mihi tua salus dubia non esset.
quam ob rem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. ego tamen tuis rebus sic adero ut difficillimis neque Caesari solum sed etiam
amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognovi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime,supplicabo. vale.
Scr. Romae Id. Mart. a. 710 (44).
CICERO BASILO sal.
tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et quid agas quidque agatur certior fieri volo.
Scr. in Sicilia ex. m. Mart. a. 710 (44).
BITHYNICVS CICERONI S.
si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterem initia amicitiae ex parentibus
nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam
nullis ipsi officiis prosecuti sunt. itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia . cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. vale.
Scr. in Latio med. m. Apr. a. 720 (44).
CICERO BITHYNICO.
Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem p. constitutam tum velim mihi credas accedere, id etiam quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris uteris;
scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. gratissima mihi tua voluntas est facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me, summi viri. nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt ut valeant, coniunctiores tecum esse quam me, . necessitudine neminem. quam ob rem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae voluntas
Scr. Romae ex. m. Ian. a. 709 (45).
CICERO LEPTAE.
simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus ; qui fecissent, non vetari. qua re bono animo sint et tui et mei familiares ; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere
de Hispaniis novi nihil. Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat ; nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas xi esse legiones. scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere
de tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit ; quod videbatur mihi ille confidere
'oratorem' meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo. mihi quidem sic persuadeo me, quicquid habuerim I iudici de dicendo, in illum librum contulisse. qui si est talis qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum ; sin aliter, non recuso quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudici fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis. etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.
me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus. sed cum ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem ; et me hercule non tam sum peregrinator iam quam solebam. aedificia mea me delectant, et otium ; domus est quae nulli mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione maius. itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor. qua re, ut arbitror, prius hic te nos quam istic tu nos videbis. Lepta suavissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore
τῆς δ᾽ ἀρετῆς ἱδρῶτα et cetera.
Scr. Asturae ex. m. Sext. a. 709 (45).
CICERO LEPTAE.
Maculam officio functum esse gaudeo. eius Falernum mihi semper idoneum visum est devorsorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum. . ceteroqui mihi locus non displicet. nec ea re Petrinum tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori.
de curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi. tantis pedum doloribus adficitur, ut se conveniri nolit. omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non curares. quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere. tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse. sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto. ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat. vale.
Scr. Asturae ex. m. Quint. a. 709 (45).
CICERO TORANIO S.
dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit. nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito,
cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci. nihil est praeterea cur adventibus te offerre gestias. multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi.
quid multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te quocumque opus erit facillime et expeditissime conferas. quod si recipiet ille se ad tempus, aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res cum vel impediet vel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis. hoc mihi prorsus valde placet.
de reliquo, ut te saepe per
litteras hortatus sum, ita velim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere quod tibi timendum sit praeter communem casum civitatis. qui etsi est gravissimus, tamen ita viximus et id aetatis iam sumus ut omnia quae non nostra culpa nobis accidant, fortiter ferre debeamus. hic
tui omnes valent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt. tu cura ut valeas et te istim ne temere commoveas.
Scr. Romae circ. m. Apr. a. 709 (45).
CICERO TORANIO.
etsi cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum videbatur, tamen cotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse adsensorem et me tibi, solosque nos vidisse quantum esset in eo bello mali, in quo spe
pacis exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum adlatura esset, si victus esses, aut si vicisses, servitutem. itaque ego, quem tum fortes illi viri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant (eram plane; timebam enim ne evenirent ea quae acciderunt), idem nunc
nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum. Cum
aliquid videbatur caveri posse, tum id neglegi dolebam; nunc vero eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quicquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei p. consuluisse et hac amissa salutem retinere voluisse.
haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima fuisti mecum et sententia et voluntate, eadem cogitares. Magna enim consolatio est cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte vereque sensisse. atque utinam liceat aliquando aliquo rei p. statu nos frui inter nosque conferre sollicitudines nostras, quas
pertulimus tum cum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura quae facta sunt.
de tuis rebus nihil esse quod timeas praeter universae rei p. interitum tibi confirmo; de me autem sic velim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae liberisque tuis summo cum studio praesto semper futurum. vale.
Scr. Romae m. Maio a. 708 (46).
CICERO DOMITIO.
non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium desset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam. haec quamquam nihilo meliora sunt nunc etiam atque etiam multo desperatiora, tamen inanis esse meas litteras quam nullas malui.
ego si te intellegerem plus conatum esse suscipere rei p. causa muneris quam quantum praestare potuisses, tamen,
quibuscumque rebus possem, ad eam condicionem te vivendi, quae daretur quaeque esset, hortarer; sed cum consili tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adulescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras.
ego quid possim
nescio vel potius me parum posse sentio; illud tamen tibi polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti. hanc meam voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique amantis
simam, detuli. si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te velle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia quae tibi utilia esse arbitrabor summo studio diligenterque curabo. vale.