Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae circ. m. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO TREBIANO S.
ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis. nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius quam est aequum et quam ego vellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est quam tibi semper fuerunt casus mei. itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et haec iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam, consilium, rem, fidem meam
sibi ad omnis res paratam putent.
si auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re p., de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps. sed quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor quae
supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea quae praeterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis. neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intellegere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis veteribus
officiis me diligenter observant et colunt. itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem cotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar.
singula persequi non est necesse ; universum studium meum et benevolentiam ad te defero. sed magni mea interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano. hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.
antea misissem ad te litteras si genus scribendi invenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri. consolatione non utebar, quod ex multis audiebam quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum
quamque te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum. quod quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor.
simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et
exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse quam vellem, et in rebus atque usu plus etiam quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore. nam et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest,
necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus. quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui
iuvandi et levandi locum.
itaque illud alterum, quod dixi, litterarum genus cotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut
etiam polliceri possim. id re quam verbis faciam libentius. tu velim existimes et pluris te amicos habere quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini. fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.