Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
CICERO S. D. M. FADIO GALLO.
quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est; domo petes, cum libebit. quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, †nisi istum habuerimus, rideamus γέλωτα σαρδάνιον. sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; vereor ne in catomum Catonianos.
mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: 'cetera labuntur.' secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est. urge igitur nec 'transversum unguem,' quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.