Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. ui Cumano aut Pompeiano m. Mai. a. 700 (54).
CICERO S. D. TREBATIO.
in omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et virtute consequere. hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae,
""
quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria; nam
""
quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus.
quae/ Corinthum arcem a/ltam habebant ma/tronae opulentae, o/ptimates,
Mu/lti suam rem be/ne gessere et pu/blicam patria/ procul;
Mu/lti, qui domi ae/tatem agerent, pro/pterea sunt i/mprobati.
sed plura scribemus alias. tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam
Medeam coepi agere) illud semper memento:
""
cura ut valeas.
qui i/pse sibi sapie/ns prodesse no/n quit, nequiqua/m sapit.