Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
7.6
in omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et virtute consequere. hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae, "
quae/ Corinthum arcem a/ltam habebant ma/tronae opulentae, o/ptimates,
" quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria; nam "
Mu/lti suam rem be/ne gessere et pu/blicam patria/ procul;
Mu/lti, qui domi ae/tatem agerent, pro/pterea sunt i/mprobati.
" quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus.
sed plura scribemus alias. tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento: "
qui i/pse sibi sapie/ns prodesse no/n quit, nequiqua/m sapit.
" cura ut valeas.