Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae ex. a. 708 (46) aut in. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE S.
C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. is cum vitandi belli
causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat ; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula
ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab
illa miseria se eripere posset.
eadem causa fere est
M. Plani heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non
possim. volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas ; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. quapropter, etsi saepe expertus sum quantum me amares,
tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum.
peto igitur a te vel, si pateris, oro ut
homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis
quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio
Caleno,. quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae,
quem omnibus antepono, dare.
quod dicturus sum, puto
equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest
dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, a_eri vix equestris. quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua
liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas quantum certe
amas, hominibus confice ; in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et moriantur domi. quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi), vehementer te
etiam atque etiam rogo.