Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.2
Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi. conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit; oblitum credidi. ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. etsi erat ἕωλος illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine docto et amantissimo tui
locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo.
tibi autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. quaeres fortasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum tu. tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit. quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat,
nusquam incurrat?
ac mihi quidem iam pridem venit in
mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non
suspicaretur: 'hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.' denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et
tamen λεληθότως consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo. habes rationem mei consili.
tibi igitur
hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo.
Magni autem intererit qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo me coniectura ducat habeo, sed exspecto tamen.
te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca
ploratum potius quam natatum. sed haec tu melius; modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et
potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere πολιτείας et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem p. et de moribus ac legibus quaerere. mihi haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat
pergratum erit si ad me scripseris.