Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.23
Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset
quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.