Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Scr. Romae m. Quint. a. 689 (65).
CICERO ATTICO salutem
petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est
quod adhuc coniectura provideri possit. prensat unus P.
Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. ut opinio
est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio.
nam illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant. ita quiddam
spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri.
nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum
puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis
tribuniciis a. d.
147
xvi Kalend. Sextilis.
competitores, qui certi esse videantur, Galba et
Antonius et Q. Cornificius. puto te in
hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium
putent. Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit et iuravit morbum et illud
suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non
lucere, certus erit competitor. de
Aufidio et de Palicano 148
non puto te exspectare dum scribam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de iis qui nunc petunt Caesar certus putatur.
Thermus cum Silano contendere existimatur; qui sic inopes et
ab amicis et existimatione sunt ut mihi videatur non esse ἀδύνατον
Curium obducere. sed hoc praeter me nemini videtur.
nostris rationibus maxime conducere videtur Thermum fieri cum
Caesare. nemo est enim ex iis qui nunc petunt qui, si in
nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est
viae Flaminiae † que cum erit absoluta sane facile eum libenter
nunc ceteri consuli acciderim†.
149
petitorum haec est adhuc informata
cogitatio. nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus
diligentiam et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia,
cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense
Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario
revertamur. cum perspexero voluntates nobilium, scribam ad te.
cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus.
illam manum tu mihi 150
cura ut praestes, quoniam propius abes,
Pompei, nostri amici. nega me ei iratum fore si ad mea comitia
non venerit. atque haec huius modi sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus
tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum
eius fratre A. Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo
mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in
quibus erat L.
Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum
fore si bona venirent, L. Pontius. verum hoc ridiculum
est de magistro. nunc cognosce rem. rogavit me
Caecilius ut adessem contra Satyrum. dies
fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet; observat
L. Domitium maxime, me habet proximum; fuit et mihi et
Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sane sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum
Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur. demonstravi
haec Caecilio simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno
contenderet, me ei satis facturum fuisse; nunc in causa universorum creditorum, hominum
praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet
facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori.
durius accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli
151
solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe
refugit.
abs te peto ut mihi hoc ignoscas et
me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam
existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et officia in me
contulisset. quod si voles in me esse durior, ambitionem putabis mihi
obstitisse. ego autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse,
"ἐπεὶ οὐχ ἱερήϊον οὐδὲ βοεΐην."
vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum
etiam acquirendas putemus. spero tibi me causam probasse, cupio quidem certe.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hermathena
152
tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium
eius ἀνάθημα esse videatur. multum te
amamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
Scr. Romae paulo post ep. 1 a. 689 (65).
CICERO ATTICO salutem
L. Iulio
Caesare, C. Marcio
Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva
Terentia. abs te tam diu nihil litterarum! ego de
meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore
Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. iudices
habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. spero, si absolutus erit,
coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter
feremus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos
familiaris nobilis homines adversarios honori nostro fore. ad eorum
voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. qua re
Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
Scr. Romae ex. a. 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne
Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias
non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium
missurum esse arbitror.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an
ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. signa
quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non
vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus
qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque
curata sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum
omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. quibus de suspicionibus
etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium
praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc ad te scripsi
quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus
exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam
C. Pisoni
L. f.
Frugi despondimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
Scr. Romae in a. 688 (66).
CICERO ATTICO salutem
crebras exspectationes nobis tui commoves. nuper quidem cum iam te
adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus.
nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod
scribis; obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris,
Acutilianam controversiam transegeris. hoc me etiam Peducaeus ut
ad te scriberem admonuit. putamus enim utile esse te aliquando iam rem
transigere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mea intercessio parata et est et fuit. nos hic incredibili ac
singulari populi voluntate de C. Macro transegimus. cui
cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato
cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est.
est ornamentum Academiae proprium meae, quod et
Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius
gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum
locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in
Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. illa omnia
in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero,
ornabo. libros tuos conserva et noli desperare eos me
meos facere posse. quod si adsequor, supero Crassum divitiis
atque omnium vicos et prata contemno.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
Scr. Romae initio anni 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et
domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu
existimare potes. nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et
moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin
tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque
ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae
fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet.
quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et
placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. itaque
ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat
et velimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de litterarum missione sine causa abs te accusor. numquam enim a
Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro
autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum
te Athenis esse audiebamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu
Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et
ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi
consilium per litteras quam me dare. etenim cum multos dies auris meas
Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non
mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat
subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito
litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem
habueris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi
oportere, teneo quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam
modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem
contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad
me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque
neglegentiorem fore quam tu velis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil
esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. id mirabamur te
ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. quae tibi mandavi et
quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures,
quod sine molestia tua facere poteris. nam nos ex omnibus molestiis et
laboribus uno illo in loco conquiescemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quintum fratrem cotidie exspectamus. Terentia magnos
articulorum dolores habet. et te et sororem tuam et matrem maxime diligit
salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae.
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
Scr. Romae ex. m. Ian. a. 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
non committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu
modo videto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. domum
Rabirianam
Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M.
Fontius emit HS CCCIↃↃↃ X_X_X_.
id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in
Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et
secum habebat hominem χρηστομαθῆ
D. Turranium. pater nobis decessit a. d. iv Kal.
Dec.
haec habebam fere quae te scire vellem.
tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη
reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.
nos
Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo venimus
placeamus. quid agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam
diligentissime certiores.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
Scr. Romae ante Id. Febr. 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
apud matrem recte est, eaque nobis curae
est. L. Cincio HS X_X_CD constitui me
curaturum Idibus Febr. tu velim ea quae nobis emisse te et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim
cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis.
omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere
volumus, in tua humanitate positam habemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
Scr. Romae post Id. Febr. a. 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
apud te est ut volumus. mater tua et soror a me
Quintoque fratre diligitur. cum
Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam
scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare
amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego
Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille
noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est.
hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire
possim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ
CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi.
Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me
scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et
cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam
plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope
reprehendendi simus. si
Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem
appellat; mi autem abiurare certius est quam dependere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
Scr. Romae m. Mart. aut Apr. a 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius
reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et
certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis.
itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod,
cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus
devenire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
signa
Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer
exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi
quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est
voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea
quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec
diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
Scr. in Tusculano ante m. Quintil. a. 687
(67).
CICERO ATTICO salutem
cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo:
"cum essem in Ceramico"
) verum tamen cum ibi
essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit
nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur.
eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam
pauca cogerer scribere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor.
quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et
contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam
perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum;
sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio
et in nostra potestate.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim
imponas, et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non
ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse.
etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret.
praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et
putealia sigillata duo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris;
nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi. multa
signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc
communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed
prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc
tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te velim esse quasi mei
negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi
mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint.
Tulliola tibi diem dat, sponsorem me appellat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
Scr. Romae m. Quint. ante Sext. a. 687
(67).
CICERO ATTICO salutem
et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in
eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator
adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio
de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam
voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere
immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea
quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto
quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam
potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo
familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae
constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere cur, cum ego antea
significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem
videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in
hac iracundia offirmatior. sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta
erunt in utro culpa erit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito
nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus
nec quando futura sint comitia sciri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum haec audies de Philadelpho. tu velim quae
Academiae nostrae parasti quam primum mittas. mire quam illius
loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. libros vero tuos cave
cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum
studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi
tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
Scr. Romae In Ian. a. 693 (61)
CICERO ATTICO salutem
Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad
Terentiam postea rediit. opinor ad Considium,
Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui
minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam,
nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi.
"libertum mitto,
Tito mandavi."
σκήψεισ atque ἀναβολαί; sed nescio an ταὐτόματον. nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte
Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore
aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per
popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel
maximum est. etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut
perspicias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico,
ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres
nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum
Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare
partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum.
non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid
sermonis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo
pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius
auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum
ut videas cuius modi sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Pompeium nobis amicissimum constat esse.
divortium
Muciae vehementer probatur. P. Clodium
Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C.
Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et
eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo
conturbatior. nam puer festivus anagnostes noster Sositheus
decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. tu velim
saepe ad nos scribas. si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito.
Kal. Ianuariis
M. Messalla, M. Pisone coss.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
Scr. Romae vi K. Febr. a. 695 (61).
CICERO ATTICO salutem
accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam
Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi
Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta
de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis
sparsae sale tum insignes amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te
lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem
tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre
possit nisi eam pellectione relevarit? accedit eo quod mihi non†
ut quisque in Epirum proficiscitur. ego enim te arbitror caesis
apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem
oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium
proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita neque
Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores
litteras committere audeo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non
committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint.
primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque
esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me
invito esse factum. sum enim et ab observando homine perverso liber et ad
dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus
in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam
beneficio consulis. Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc
quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo et pravo
tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam
facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil
speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet.
eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor
bonarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui nunc leviter inter se dissident. sed vereor ne hoc quod
infectum est serpat longius. credo enim te audisse, cum apud
Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque
sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio
in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex
senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse
decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori
Caesarem nuntium remisisse. in hac causa Piso
amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et
fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla vehementer
adhuc agit severe.
boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur,
nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur,
instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec neglecta a
bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tuus autem ille amicus (scin quem dicam?), de quo tu ad me scripsisti, postea
quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit,
amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
nihil come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖσ inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum.
sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota
sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo
reliquisti. τοποθεσίαν quam postulas
Miseni et Puteolorum includam orationi meae.
"A. d.
iii Non. Decembr.
"
mendose fuisse animadverteram.
quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non
audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα videntur. in illam orationem
Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te
amor nostri φιλορήτορα reddidit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul
Autronianam domum emit HS † C_X_X_X_I_I_I_I_ZZZ
†.
"quid id ad me?"
inquies. tantum quod
ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere
amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris
illa lentum negotium est sed tamen est in spe. tu ista confice. a nobis
liberiorem epistulam exspecta. vi Kal. Febr.
M. Messalla, M. Pisone coss.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
Scr. Romae Id. Febr. a. 693 (61)
CICERO ATTICO salutem
vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita
distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis
occupationibus. prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te
antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque
frigebat. tum
Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in
contionem producit Pompeium. res agebatur in circo
Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρισ. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a
praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de
Clodiana religione ab senatu constitutum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum
Pompeius
μάλ᾽ ἀριστοκρατικῶσ locutus est senatusque
auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id
multis verbis. postea
Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de
religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut
omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique,
ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam
"de istis rebus"
esse
responsum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod
†hi† suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit
ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod
civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens
domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. quid
multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu
Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθουσ), valde graviter pertexuit. proximus
Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri verum
Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res
nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo
minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus
esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte
quicquid est datum, libenter accepi. ego autem ipse, di boni! quo modo
ἐνεπερπερευσάμην novo auditori Pompeio!
si umquam mihi περίοδοι, si καμπαὶ, ἐνθυμήματα, si
κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore.
quid multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσισ, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione
Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego
eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Romanae autem se res sic habent. senatus
Ἄρειοσ πάγοσ; nihil constantius, nihil severius,
nihil fortius. nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae,
concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola
Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem
consul lator rogationis idem erat dissuasor. operae
Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur
"uti rogas."
hic tibi in rostra
Cato advolat, convicium Pisoni consuli mirificum facit, si id
est convicium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis.
accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni;
insignis vero opera Favoni fuit. hoc concursu optimatium comitia
dimittuntur, senatus vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra
pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio,
ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim
Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; ex altera parte
facile cccc fuerunt. acta res est. Fufius tribunus tum
concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus
Lucullum, Hortensium, C. Pisonem,
Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum
"comperisse"
omnia criminabatur. senatus et de provinciis
praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata
esset ne quid ageretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non
speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens,
nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod
iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατοσ sed voluntate ita καχέκτησ
ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse
coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque
id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque
partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium
neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero
Pseudocatone. quid quaeris?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρισ promissa
patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui
Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam
domum. cum
Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire.
navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint,
fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
Scr. Romae Id. Mart. a. 693 (61).
CICERO ATTICO salutem
Asiam
Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. non enim dubito
quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc
quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνεσ et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei
publicae causa suscepimus,
"παντοίησ ἀρετῆσ μιμνήσκεο"
curaque et effice ut ab omnibus et laudemur et amemur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto
dabo. tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam
quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt
redditae litterae. valde aveo scire quid agas. Idibus
Martiis
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
Scr. Romae in Quint. a. 693 (61).
CICERO ATTICO salutem
quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium
factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim.
respondebo tibi ὕστερον πρότερον,. ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda
fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea
laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me
in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad contiones confugisset in
iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas
strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam
illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis!
saepe, ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum
etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione
Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione
differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod
et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela
perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum
atque testatum ut non possem praeterire. itaque si causam quaeris
absolutionis, ut iam πρὸσ τὸ πρότερον revertar,
egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut accideret commissum est
Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi
intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in
infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit
rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex
eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi
reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator
tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista
frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni
coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi
senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui
maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer
permovebantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur,
incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrarat
reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?)
Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens
condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione
Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me
circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio
ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum
iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum
tabulas Metelli
Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere
noluerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum
ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes
conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum
domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse
venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia
praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime
ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus.
responsurum hominem nemo arbitrabatur.
""
nosti
Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga
me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo
gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit.
iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque
adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo
fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv
iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam
perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit.
quorum
Catulus cum vidisset quendam,
"quid vos"
inquit
"praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur
timebatis?"
ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι
ὅππωσ δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
habes, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis. quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus.
rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum
putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus
videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio,
si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos
nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam
pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et
Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto
imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. nam
plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus
auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo
quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te
loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreavi
adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero
exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius
victoriae παρρησίαν eripui, Pisonem
consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam
Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque
abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua
plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam
cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio
contentionis quem ἀγῶνα vos appellatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam ut Idibus Maiis in senatum convenimus, rogatus ego
sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus,
ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi
quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi
aut metuendo ignavissimi iudicaremur; bis absolutum esse
Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus
in rem publicam immissum.
"erras, Clodi; non te iudices
urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare
voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram
dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit
bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat
inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti
sunt."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad
altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias
fuisse. falsum, sed tamen quid hoc?
"simile est,"
inquam
"quasi in operto dicas fuisse."
—
"quid"
inquit
" homini Arpinati cum aquis calidis?"
"narra"
inquam
"patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit"
;
nosti enim Marianas.
"quousque"
inquit
"hunc regem feremus?"
"Regem appellas"
inquam
"cum Rex tui
mentionem nullam fecerit?"
; ille autem Regis hereditatem spe
devorarat.
"domum"
inquit
"emisti."
"putes"
inquam
"dicere: iudices emisti."
"iuranti"
inquit
"tibi non crediderunt."
"mihi vero"
inquam
"xxv iudices crediderunt,
xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt."
Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
noster autem status est hic. apud bonos iidem sumus quos
reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti.
nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse;
missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores
illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur.
accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna
plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda
consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores
coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus
"
Cn. Ciceronem
"
appellent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas (ἐπισημασίασ sine ulla pastoricia fistula auferebamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis trudit noster
Magnus
Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus
Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus
onustus auro posset ascendere. consul autem ille deterioris histrionis
similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere; quod ego non credo.
sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta
putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud
magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem
publicam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †insimul cum lege
alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem
de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita
comitia in a. d. vi Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege
hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut
quoad vivat singulis tribulibus HS ciↃ ciↃ ciↃ
debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse;
pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu! videsne consulatum
illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν
vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci
facteon.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem
ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum
reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus,
praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de
me scripserit. ac vereor ne, Lucullis quoniam
Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi.
ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec
satis sciebam quo darem. valde te venditavi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam; sed nunc magis in
suo est occupatus; in quo ego ei non desum. tu si uno in loco es futurus,
crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas. libet mihi facere in
Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam.
nihil erat absoluti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
Scr. Romae Non. Dec. a. 693 (61).
CICERO ATTICO salutem
magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici
Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me
epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus,
quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione
quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam
gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante
intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse
nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam
odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius
etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum
litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut
Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset; quod cum accidisset,
confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac
disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam quanta sit in
Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad
accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere.
sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit enim
plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo
aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam
scribere; vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic
intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe
sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius
patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus
quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid
tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius
levandae molestiae. nam si ita statueris, et inritabilis animos esse
optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam,
mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra
sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum
spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. nam ad me qui te unice diligo
maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illa pars epistulae tuae minime fuit
necessaria in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et
aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. mihi enim perspecta est
et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse
umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum
studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit.
vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque
quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi
primas defero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et
sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae
gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te
absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi
suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in
genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter
ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum
fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non
requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, non publicae, non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo
consilio ac sermone possunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque
nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac
mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista
incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi
et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas
omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed
voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa quae violata
expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur.
credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui
primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis
qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu
non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere,
obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non
verecunda admodum gravis et copiosus fui.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam
ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se
cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc
postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio
et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent,
plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis
perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de
ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque
adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat
Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei
brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam
a me conglutinatam concordiam. sed tamen quoniam ista sunt tam infirma,
munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris
satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. utor
Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo quae sunt
cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo
enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium
cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem
posse coniungi. rides? non sunt haec ridicula, mihi crede.
quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus.
†exspectare velis, cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod
maxime cupio, ut quam primum venias. Nonis
Decembribus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
Scr. vi Kal. Febr. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura
aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil
fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. abest enim frater ἀφελέστατοσ et amantissimus.
†Metellus† non homo sed
""
tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio
levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium
meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita sum ab
omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito
Cicerone consumitur. nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque
amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent.
itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati
gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut
iocari libere aut suspirare familiariter possimus. qua re te exspectamus, te
desideramus, te iam etiam arcessimus. multa sunt enim quae me sollicitant
anguntque; quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire
posse.
litus atque a/er et so/litudo/ mera.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo
neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. atque hi (nolo
enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis
consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quamquam animus est praesens,
tamen †voluntas etiam atque etiam ipsa medicina efficit†.
nam ut ea breviter quae post tuum discessum acta sunt conligam, iam
exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. etenim
post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae
Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis
et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non
odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. vide quae
sint postea consecuta. consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos
philosophos aspicere sine suspiritu posset. quantum hoc vulnus! facto senatus
consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites
Romani. sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum
constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit.
instat hic nunc ille annus egregius. eius initium eius modi fuit
ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M.
Luculli uxorem
Memmius suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus
divortium fecit. quamquam ille pastor Idaeus
Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam
Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu
fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et
Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. is ad plebem
P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo
Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego
accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam
quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli
autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui
Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae
fuit Plotia. sed interea πολιτικὸσ ἀνὴρ quisquam inveniri potest; qui poterat, familiaris noster (sic
est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur
suam. Crassus verbum nullum contra gratiam. ceteros iam nosti;
qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur,
consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos habuit amantissimos
sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. ita
nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit.
qua re etiam legationes reiectum iri puto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta
etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda
quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his
molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et
proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est.
qua re cura ut te quam primum videamus. vale. xi Kal.
Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
19
Scr. Romae Id. Mart. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis
epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem
crebrior quam tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit
quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire.
et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica
exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae
scire te non nolle arbitramur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur
metus. nam
Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et
Helvetii
sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt. senatus
decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur,
vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent
Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis
coniungerent. legati sunt Q. Metellus
Creticus et L. Flaccus et, τὸ, Lentulus
Clodiani
filius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima
sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. hoc
idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae
retineri videremur. quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
urbanae autem res sic se habent. agraria
lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore
Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem. ex hac
ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum
pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L.
Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum
possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum
agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam
rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis
vectigalibus per quinquennium reciperetur. huic toti rationi agrariae senatus
adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri;
Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat. ego
autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim
est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium; populo autem et
Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta
diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari
posse arbitrabar. sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil
ita est ut plane quid emerit nesciat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere,
Herennium quendam tribunum pl., tribulem tuum sane hominem nequam atque
egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere
coepisse. huic frequenter interceditur. haec sunt, ut opinor, in
re publica.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia
ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non
destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam
dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem
infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu
diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios
dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et
firmiora praesidia esse quaerenda.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat,
Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe
multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non
tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita
dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui
contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione
arbitrarentur. cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum
in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata
sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a
me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata
tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter
infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam
cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut
crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus
cantilenam illam suam;
""
ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de tuo autem negotio saepe ad me scribis. cui mederi nunc non
possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum
auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus
consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine
causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio qui
in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. itaque
conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. tu si tuis
blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me
facias certiorem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te.
in quo si quid erit quod homini Attico minus
Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor,
Panhormi
Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret
Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et
invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poema
exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. hic tu cave
dicas: τίσ πατέρ᾽ αἰνήσει;
si est enim apud homines quicquam quod potius sit, laudetur, nos
vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ
quae scribimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam
de te secus esse dictum. verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt
agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras,
valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae
mihi litterae nuntiarant. Idibus
Martiis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
Scr. Romae post iiii Id. Maias a. 694
(60).
CICERO ATTICO salutem
cume
Pompeiano me Romam recepissem a. d. iiii Idus
Maias, Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu
Idibus Febr. dederas. ei nunc epistulae litteris his
respondebo. ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde
te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur
moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi
ac sapientiae iudico. qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter,
officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne
exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis
potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere.
cum erimus congressi, tum si quid res feret coram inter nos conferemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter,
et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis
est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is
de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare.
verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non
inutilis, sed me hercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi civium improborum
impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem
sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem.
quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti
existimassem; sed tamen a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed
ut ille me probans gravior videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reliqua sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus
fortuito gessisse videamur. meos bonos viros, illos quos significas, et eam
quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν non modo numquam
deseram sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo.
illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post
Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. nam ut
ait Rhinton, ut opinor,
""
mihi vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in
congressum nostrum reservabo. a curia autem nulla me res divellet, vel quod ita rectum
est vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me
paenitet.
οἱ μὲν παρ' οὐδέν εἰσι, τοῖσ δ' οὐδὲν μέλει.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Sicyoniis, ut ad te scripsi antea, non multum spei est in senatu; nemo est
enim idem qui queratur. qua re si id exspectas, longum est; alias via, si qua
potes, pugna. cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et
raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt. inducendi senatus consulti
maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi partim malevolentia, partim
opinione aequitatis delectantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo quod otium nuntiari e
Gallia non magno opere gaudet. cupit, credo, triumphare.
hoc vellem mediocrius; cetera egregia. Auli filius vero ita se
gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri ὑπώπιον.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum.
eum librum L. Cossinio dedi. puto te
Latinis meis delectari, huic autem Graeco
Graecum invidere. alii si scripserint, mittemus ad te; sed mihi
crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius
Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser.
Claudius reliquit donavit. cum mihi per legem
Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter
dixi me accepturum si attulisset. nunc si me amas, si te a me amari scis,
enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua
depereat; nam et Graecis iis libris quos suspicor, et Latinis
quos scio illum reliquisse, mihi vehementer opus est. ego autem cotidie magis
quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco. per
mihi, per inquam gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus
quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de
quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam
suadeo.