Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.11
et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in
eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator
adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio
de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam
voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere
immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea
quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto
quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam
potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo
familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae
constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere cur, cum ego antea
significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem
videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in
hac iracundia offirmatior. sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta
erunt in utro culpa erit.
quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito
nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus
nec quando futura sint comitia sciri.
verum haec audies de Philadelpho. tu velim quae
Academiae nostrae parasti quam primum mittas. mire quam illius
loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. libros vero tuos cave
cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum
studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi
tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti.