Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. Romae In Ian. a. 693 (61)
CICERO ATTICO salutem
Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad
Terentiam postea rediit. opinor ad Considium,
Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui
minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam,
nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi.
"libertum mitto,
Tito mandavi."
σκήψεισ atque ἀναβολαί; sed nescio an ταὐτόματον. nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte
Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore
aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per
popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel
maximum est. etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut
perspicias.
libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico,
ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres
nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum
Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare
partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum.
non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid
sermonis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo
pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius
auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum
ut videas cuius modi sit.
Pompeium nobis amicissimum constat esse.
divortium
Muciae vehementer probatur. P. Clodium
Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C.
Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et
eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.
quid praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo
conturbatior. nam puer festivus anagnostes noster Sositheus
decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. tu velim
saepe ad nos scribas. si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito.
Kal. Ianuariis
M. Messalla, M. Pisone coss.