Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.13
accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam
Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi
Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta
de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis
sparsae sale tum insignes amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te
lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem
tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre
possit nisi eam pellectione relevarit? accedit eo quod mihi non†
ut quisque in Epirum proficiscitur. ego enim te arbitror caesis
apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem
oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium
proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita neque
Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores
litteras committere audeo.
sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non
committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint.
primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque
esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me
invito esse factum. sum enim et ab observando homine perverso liber et ad
dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus
in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam
beneficio consulis. Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc
quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo et pravo
tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam
facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil
speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet.
eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor
bonarum.
qui nunc leviter inter se dissident. sed vereor ne hoc quod
infectum est serpat longius. credo enim te audisse, cum apud
Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque
sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio
in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex
senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse
decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori
Caesarem nuntium remisisse. in hac causa Piso
amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et
fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla vehementer
adhuc agit severe.
boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur,
nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur,
instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec neglecta a
bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit.
tuus autem ille amicus (scin quem dicam?), de quo tu ad me scripsisti, postea
quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit,
amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
nihil come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖσ inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum.
sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota
sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.
provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo
reliquisti. τοποθεσίαν quam postulas
Miseni et Puteolorum includam orationi meae.
"A. d.
iii Non. Decembr.
"
mendose fuisse animadverteram.
quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non
audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα videntur. in illam orationem
Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te
amor nostri φιλορήτορα reddidit.