Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non
speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens,
nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod
iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατοσ sed voluntate ita καχέκτησ
ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse
coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque
id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque
partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium
neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero
Pseudocatone. quid quaeris?
nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρισ promissa
patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui
Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam
domum. cum
Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire.
navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint,
fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.