Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5
Scr. Romae initio anni 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et
domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu
existimare potes. nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et
moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin
tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque
ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.
quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae
fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet.
quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et
placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. itaque
ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat
et velimus.
de litterarum missione sine causa abs te accusor. numquam enim a
Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro
autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum
te Athenis esse audiebamus.
de
Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu
Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et
ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi
consilium per litteras quam me dare. etenim cum multos dies auris meas
Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non
mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat
subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito
litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem
habueris.
quod scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi
oportere, teneo quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam
modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem
contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad
me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque
neglegentiorem fore quam tu velis.
de Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil
esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. id mirabamur te
ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse.
Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. quae tibi mandavi et
quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures,
quod sine molestia tua facere poteris. nam nos ex omnibus molestiis et
laboribus uno illo in loco conquiescemus.
Quintum fratrem cotidie exspectamus. Terentia magnos
articulorum dolores habet. et te et sororem tuam et matrem maxime diligit
salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae.
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.