Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
Scr. Romae post Id. Febr. a. 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
apud te est ut volumus. mater tua et soror a me
Quintoque fratre diligitur. cum
Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam
scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare
amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego
Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille
noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est.
hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire
possim.
L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ
CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi.
Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me
scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et
cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam
plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope
reprehendendi simus. si
Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito.
Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem
appellat; mi autem abiurare certius est quam dependere.