Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.9
nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius
reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et
certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis.
itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod,
cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus
devenire.
signa
Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer
exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi
quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est
voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea
quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec
diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια.